# Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.80-91

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 16.442.80 to 16.442.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/16.442.80

Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet, et relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam; libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa. Inde Job ante passionis experientiam impendens patientibus quoti in passionis suae patientia memorabat, suarum virtutum catalogum texens inter caetera sic connectit: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum: et paulo post; Flebam quondam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Hinc et Salomon: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Quibus sanctae auctoritatis instructi decretis, nec sanctum nomen profanasse nos constat, quod nullatenus profanandum vox nostrae praedicationis insinuat, et indulgentiae visceribus adapertis, licet oris sui professione damnati difficile mererentur absolvi juxta quod scriptum est: Sanguis tuus super caput tuum, os enim tuum locutum est adversum te: et iterum: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis; tamen pietatis intuitu et parcendi viam pandimus et misericordiam prorogamus; hujus sane promissionis incaute crudam cruentamque temperare sententiam illa quam maxime compellimur causa, quod haec duo mala licet sint omnino cautissime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum temerare compulerit, id debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligare. Quid autem ex his levius, quidve sit gravius pio rationis acumine vestigemus; etenim dum perjurare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus; cum vero noxia promissa complemus, ei Dei jussa superbe contemnimus et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori mortis gladio trucidamus: illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur. Restat ergo ut eo nostra pergat sententia quo misericordiae patuerit via, quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam Volui et non sacrificium.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
