Latin
16.442.92 to 16.442.99
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.92-99
Unproofread scanNot analysed yet
Hac indulgentiae concessa licentia miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus, ut quia Deus illi miserendi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget, quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis sit aliquatenus misericordia contributa et nusquam gens aut patria per eosdem aut periculum quodcunque perferat aut jacturam, haec miserationis obtentu temperasse sufficiat. Caeteram quaecunque juramenta pro regiae potestatis salute vel contutatione gentis et patriae vel hactenus sunt exacta vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia omnique vigilantia insolubiliter decernimus observanda, a membrorum truncatione mortisque sententia religione penitus absoluta. Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii quandoque devocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum asserta huic narrationi curavimus innectenda. Etenim incommutabilis idemque semper existens Dei summi natura praecellens scia saepe in sacris litteris legitur mutasse promissa, et pro misericordia temperasse sententiam; unde quamlibet sit impassibilis atque immutabilis idem quidem deitate firmissima, crebro tamen ejus et juramenta legantur et poenitentia, quae sacris exstant mysteriis adoperta. Jurare namque Dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere, poenitere vero eadem ordinata cum voluerit immutare. Sic enim per Jeremiam dicit: Repente loquar advertunt gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero justo quod vita vivat it confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur: Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccate suo, vita vivet et non morietur, Si ergo nostra conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae vel pressura tam crudam non temperet ex miseratione vindictam?