# Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.52-65

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 18.458.52 to 18.458.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.52

Nam revera nec advertunt primum, quid Dominus praeceperit per Moysen dicens: Si quis furaverit [Rectius, furatus fuerit] hominem et vendiderit, convictusque morte moriatur. Et iterum: Si fratrem tuum Hebraeum redemeris, serviet tibi septem annis, et liberum abire permitte: quod sinc dubio ab eis praescimus impleri. Quid enim deterius, quidve in praeceps, dum ipsi quos novimus Dei insectatores ita malunt sibi concessa implere praecepta ut nulla prorsus ratione maneant evitata, quanto magis nos, qui redemptos nos congaudemus pretio sanguinis sacri, convenit custodire omnia praecepta? Quid igitur sacerdos ille vel levita, seu etiam omnis athleta Christi sibi vindicare velit, dum Dominum et Redemptorem nostrum non vult imitari, secundum quod ipse vaticinantibus prophetis ait: Vos sacerdotes et levitae afferte, aram Domini Dei Israel ad locum qui ei paratus est: sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite: levate sacrificium et venite in conspectu ejus, et adorate Dominum in decore sancto? Et alibi: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo. Domine, ut ponat thymiama in furore tuo, et holocausta super altare tuum. Et illud: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem de ore ejus exquirunt, quia angelus Domini est. Lex veritatis in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace dirigens ambulavit, et multos convertit ab iniquitate. Nec non et David: Sacerdotes tui, Domine, induantur justitiam, et sancti tui laetentur. Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induant salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Quod et ipse Dominus et Salvator apostolis suis praecepit dicens: Euntes per universum mundum praedicate Evangelium regni, appropinquavit enim regnum coelorum. Daemonia ejicite, claudos curate, leprosos mundate, mortuos suscitate. Et iterum: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ut det illis cibum in tempore opportuno?

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
