# Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.66-79

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 18.458.66 to 18.458.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.66

Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Nam et Petro dixit: Simon Petre, si diligis me, pasce oves meas. Unde et apostoli in unum commorantes possessiones proprias et substantias vendebant, et non quidem credentium animas evertebant, sed magis unicuique prout opus erat fidelium dividebant. Quod et beatus admonet Petrus dicens: Pascite qui in vobis est gregem Dei; non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, ut cum princeps pastorum apparuerit, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam. Nam et Paulus ita ad Titum ait: Exemplo esto fidelium in verbo, in conversatione, in fide, in charitate et castitate, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Quia sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi, unum spiritum in Christo potati sumus, et semetispsum pro nobis tradidit factus pro nobis maledictus, ut in nobis benedictio Abrahae fieret. Jacobus igitur ita loquitur: Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Dicat nunc quisquis ille est sectator interminabilis vertigo testationis, qui ex apostolis sanctis vel ex omni turba credentium, quos advocavit Dominus, quemquam vendidisse aliquatenus bominum, dum ipse Dominus in Evangelio dicit: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat? Audi namque Zachaeum Domino dicentem: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Quorum exempla apostoli et omnis toga sanctorum martyrum et confessorum impleverunt, et nobis implenda insinuaverunt, dicente apostolo Paulo: Imitatores mei estote, sicut et ego per omnia Christi [I Tim. iv, 12]. Nam qua fronte, qua etiam conscientia quisquis ille est prioris illius imitator proditoris, ut post hujus nefanda commissa Domino Deo praesumat offerre libamina aut perceptionis suscipiat sacra mysteria, quae nobis est concessum in ablutione peccatorum nostrorum, dum dicit: Non licet eos mittere in corbonam, quoniam pretium sanguinis est?

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
