# Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.80-91

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 18.458.80 to 18.458.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.80

Corbona [T. 1, 2, Corban] enim nostrorum est arcana pectorum [T. 1, peccatorum], in quo sanctum suscipimus corpus; et maxime nobis est custodiendum de talibus commerciis, ne inquinemur mentibus nostris, et proruamur eum Juda negotiatore cordibus caecis, secundum quod Dominus dicit: Vae homini illi per quem Filius hominis tradetur in manibus peccatorum: bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille. Quod non tantum pro Juda, sed pro omnibus, scilicet qui hujus mercimoniis deserviunt, et ipsi illi in diem judicii erunt condemnati, per quem venundati in haeresem ceciderunt Judaice, aut etiam praesenti saeculo male suscipiant secundum propheticum sermonem: Ecce furor Domini egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Et iterum: Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus: Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris, impellentur enim et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Et per Isaiam: Dedi populum meum in manu tua: non posuisti eis misericordiam: aggravasti jugum tuum valde: descende in pulvere: sede, tace, et intra in tenebras: veniet super te malum et nescies, et irruet super te repente calamitas quam non poteris expiare. Et iterum in Evangelio Dominus dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et illud: Cavete ab his, qui devorant domus viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem. Et iterum: Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Quia si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut ligetur collo ejus mola asinaria et projiciatur in mare. Unde et in Actibus apostolorum ita Dominum legimus dixisse: Saule, Saule, quid me persequeris?

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
