# Documenta: Concilia Hispaniae 18.458.92-104

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 18.458.92 to 18.458.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/18.458.92

nunquid in coelum ascenderat Saulus, ut ibidem persecutionem ejus sustineret Dominus? sed in servis suis habitans hanc prolatus est sententiam, sicut ipse dicit: Qui vos spernit, me spernit: et qui me spernit, eum spernit qui me misit. Et illud: Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. Quod etiam dudum per prophetam dixit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Et in Evangelio: Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Ecce paterfamilias plantavit vineam, id est, Ecclesiam, et locavit eam agricolis, id est, sacerdotibus. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant et fructus temporibus suis. Nam dicit ipse: Vigilate et orate ne intretis in tentationem, quia necitis qua hora Dominus vester venturus sit. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos et ancillas, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et inutilem servum mittet in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Si quis enim post hanc definitionem talia agere tentaverit, noverit se extra Ecclesiam fieri, et praesenti et futuro judicio cum Juda simili poena percelli, dummodo Dominum denuo proditionis pretio maluit ad iracundiam provocari. Opitulante miseratione divina et gloriosissimi Reccesvinthi principis inhaerente voluntate religiosa, his gesti decentissime alligatis et in pace connexis, ex totis praecordiorum abditis damus gloriam et honorem soli aeterno et immortali Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, cujus dono collatum nobis agnoscimus pro ejus Ecclesiae statu et prompte gerere curam et posse sacri regiminis competentia disponere jura, a quo petimus et optamus, ut porrecta in longitudinem felicium dierum sacratissimi principis vita et omni gloriarum decore perpetim pollente salute, nobis quoque tribuat susceptum Ecclesiae suae regimen in aequitate disponere, in sollicitudine gubernare et in pace tenere, ut post mundi hujus suscepta pericula pervenire possimus ad coelestia regna.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
