Latin
19.476.119 to 19.476.128
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.119-128
Unproofread scanNot analysed yet
Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes juxta antiqui canonis definitionem nullo modo recipiendas esse censemus: de personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat vel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur, sententia tamen superiori servata, ut tempus quod quisque in iram expendit geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat. V. De compescendis excessibus sacerdotum. Nullis vita praesulum perturbari debet excessibus motionum, quia valde indignum est ut qui thronus Dei vocantur levi motione turbentur, et qui debent esse arca justitiae ipsi efficiantur seminarium litis atque rapinae. Quando ergo hujusmodi juxta Apostolum irreprehensibiles, erunt, qui non solum reprehensibilia faciunt, sed mortifera potius et exsecranda committunt? Relati enim nobis sunt quidam ex sacerdotibus, quod omni gravitate sacerdotalis ordinis praetermissa audientiam judicii furore praeveniant, et excessu solius inhonestae motionis adire pro quibus eos oportuerat aequitatis judicia sustinere. Dum enim de honoris sibi culmine blandiuntur patientiam babere fugiunt, et qui inconcusse debuerant veritatis conservare statum, subito religionis mutant propositum et praecipiti furore judicium antecedunt, sicque in quo decuerat eos judicii sustinere conventum praevasione agunt, unde praesumptionibus contundantur. Qui tamen aut damno pariter et excommunicatione plectendi sunt, aut omissis compositionibus rerum sola satisfactione poenitentiae curabuntur: illi enim qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut qui rem suam jam antea iu nomine ecclesiae cui praesunt transfudisse [AE. ,T. 2, transtulisse] noscuntur, si aut per se aut per subditos seo per quemlibet aliena diripiunt vel praesumptionis seu caedis quidpiam agunt tam in rebus fiscalibus quam etiam in quorumlibet dominio constitutis, et praevasa vel praesumpta de rebus propriis juxta leges excellentissimi principis sarciant, et pro excessu religioni contrario, quo inhonesti ante judicium paruerunt duarum hebdomadarum excommunicatione plectendi sunt.