# Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.129-138

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 19.476.129 to 19.476.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.129

Illi autem qui et hujusmodi excessibus serviunt et nihil proprietatis babere videntur magna discretionis arte medendi sunt, quo nec ausus illicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi penitus extorres a poena persistant: nec enim justum est ut pro pravis actibus sacerdotum ecclesiae quibus praeeminent sustineant damnum, ut pro excessibus talium satisfactio ab ecclesiis exigatur, cum Ecclesia cultores suos non ad litem, sed ad honestatem informet. De talibus ergo placuit definire, qui nullis habitis rebus propriis aut in quocunque pervasores exstiterint aut quibuslibet personis caedes vel quodcunque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione status sui servituti hominum debere addici, sed juxta quod praesumptiosus quisquis ille exstiterit, ita et poenitentiae legibus subjacebit; id est si in decem solidorum summam praesumptor esse convincitur, viginti dierum poenitentiae satisfactione purgetur, ita ut sive minoris sive majoris summae excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione poenitentiae recompenset. Servos tamen ecclesiarum qui hujusmodi excessus operasse noscuntur ad leges saeculares audiendos remittimus. Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant. Caeterum specialitatis ordinem persequentes, si quis episcoporum magnatis cujusquam uxorem, filiam, neptem seu quolibet illi gradu altero pertinentem quacunque fraude vel subtilitate adulterina pollutione faedaverit, et honoris proprii gradum amittat et sub exsilii relegatione perpetuam excommunicationis sententiam perferat, qui tamen eirca finem vitae communionis remedio adjuvandus est. Hanc sane et illi sententiam merebuntur qui aut volentes homicidium fecerint aut primatibus palatii generosisque personis seu nobilioribus quibusque mulieribus vel puellis illud aut per caedem aut per quamcunque irrogatam injuriam visi fuerint intulisse; unde eos juxta legum saecularium instituta aut talionem recipere, aut traditionem de eis fieri vei proscriptionem oporteat. VI. Non licere sacerdotibus quaslibet in ecclesiae familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est judicare.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
