# Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.14-27

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 19.476.14 to 19.476.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.14

et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur; ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus sanctus processionem accepit; fons ergo ipse et origo est totius divinitatis: ipse quoque Pater est essentiae suae, qui de ineffabili substantia Filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam quod ipse est genuit, Deus Deum, lux lucem; ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum [AE., T. 2, genitum], nec tamen factum esse fatemur, quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre; et tamen non sicut Filius de Patre, ita Paler de Filio, quia non Pater a Filio sed Filius a Patre generationem accepit; Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus sed non de Filio, Pater quidem Filii, non Deus de Filio; ille autem Filius Patris et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri, quia nec nasci coepit aliquando nec desiit; hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiae; homos enim Graece unum, ousia vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat una substantia; neque enim de nihilo neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia ejus idem Filius genitus vel natus esse credendus est: sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si semper Pater fuit semper habuit Filium cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur, nec enim eumdem Filium Dei pro eo quod de Patre sit genitus disectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
