Latin
19.476.149 to 19.476.157
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.149-157
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid invisibilis gratiae collatione tribuitur nummorum quaestu vel quibuslibet praemiis venundari penitus non debetur, dicente Domino: Quod gratis accepistis, gratis date. Et ideo quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus aut pro collatione chrismatis vel promotionibus graduum praemia quaelibet vel pretia voluntarie oblata pro hujusmodi ambitione susceperit, equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quia et scita mala contexit, et correctionem necessariam non adhibuit; sin autem suorum quispiam eodem nesciente quodcunque pro supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit: si presbyter est, trium mensium excommunicatione plectatur, si diaconus quatuor; subdiaconus vero vel clericus bis cupiditatibus serviens et competenti verbere et debita excommunicatione plectendus est. IX. Quid custodiri debeat ne per praemium quis episcopus fiat, vel qua sententia feriatur qui post honorem acceptum per praemium ordinatus fuisse detegitur. Multae super hoc capitulum Patrum sententiae manaverunt, scilicet ne inappretiabilem sancti Spiritus gratiam donis vel muneribus quis aestimet comparandam. Sed, quod non sine gravi dolore dicendum est, quanto haec res frequenti decretorum est praeceptione prohibita, tanto novis fraudibus cognoscitur iterata, dum hi qui tali pretio mercari nituntur gratiam Spiritus sancti aut ordinationis suae tempora praeveniunt munere, aut post acceptum honorem promissum suis conferunt apparitoribus turpis lucri mercedem. Et ideo ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, hoc sancta synodus definivit, ut cum quisque pontificale culmen ante Domini altare percepturus accesserit, sacramenti se taxatione adstringat, quod pro conferenda sibi conservatione honoris nulli personae cujuslibet praemii collationem vel jam dedisset vel aliquando ad futurum dare procuret, sicque aut mundus ab hoc contagio praelationis consecrationem accipiat, aut implicitus huic sceleri manifeste denotatus coram Ecclesia ad honorem quem mercari voluit non accedat.