# Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.28-34

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 19.476.28 to 19.476.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/19.476.28

hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in Deo necessitas capit nec voluntas sapientiam praevenit. Spiritum quoque sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum unius substantiae, unius quoque esse naturae, non tamen genitum vel creatum sed ab utrisque procedentem amborum esse Spiritum; hic etiam Spiritus sanctus nec ingenitus nec genitus creditur, ne aut si ingenitum dixerimus duos patres dicamus, aut si genitum duos filios praedicare monstremur; qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur, nec enim de Patre procedit in Filium vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas sive sanctitas amborum esse agnoscitur: hic igitur Spiritus sanctus missus ab utrisque sicut Filius creditur, sed minor a Patre et Filio non habetur, sicut Filius propter assumptam carnem minorem se Patre et Spiritu sancto esse testatur. Haec est sanctae Trinitatis relata narratio, quae non triplex sed Trinitas et dici et credi debet: nec recte dici potest ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas: in relativis vero personarum nominibus Paler ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur: quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur; nec sicut tres personas ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam, tres autem personas; quod enim Pater est non ad se sed ad Filium est, et quod Filius est non ad se sed ad Patrem est, similiter et Spiritus sanctus non ad se sed ad Patrem et Filium relative refertur in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
