Latin
19.476.35 to 19.476.41
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.35-41
Unproofread scanNot analysed yet
Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium vel Filius ad Patrem vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus, nam etsi de singulis personis interrogemur Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus singulariter dicitur, nec tamen tres Dii sed unus est Deus. Item et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicitur, nec tamen tres omnipotentes sed unus omnipotens, sicut et unum lumen unumque principium praedicatur: singulariter ergo et unaquaeque persona plenus Deus et tote tres personae unus Deus confitetur et creditur, una illis vel indivisa atque aequalis deitas, majestas sive potestas, nec minoratur in singulis nec augetur in tribus, quia nec minus aliquid habet, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero nec capitur numero: in relatione enim personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia quid numeratum sit non comprehenditur: ergo boc solum numerum insinuant quod ad invicem sunt, et in boc numero carent quod ad se sunt, nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale; ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris dictum: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Nec quia tres has personas esse diximus unum Deum, eundem esse Patrem quem Filium vel esse Filium eum qui est Pater, aut eum qui Spiritus sanctus est vel Patrem vel Filium dicere poterimus; non enim ipse est Pater qui Filius, nec Filius ipse qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse qui est vel Pater vel Filius, cum tamen ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus sanctus, id est natura unus Deus.