Latin
19.476.9 to 19.476.13
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum in ecclesia beatae virginis Mariae debitis in sedibus locaremur, inter caetera quae subterius discreto capitulorum ordinae sunt digesta non aliunde primum coepimus habere sermonem quam de nostrae fidei puritate, ut quia initiandis ad beatam vitam hominibus haec prima semper est via salutis, praevia quoque nostris fieret et institutis pariter et praeceptis. Unde de sacro hujus instructionis arcano sanctorum patrum Nicaeni scilicet et Constantinopolitani, Ephesini atque Chalcedonensis conciliorum monita amplectentes per quae et radicitus haereticorum falsa concinnabula [Forte, conciliabula ]destruuntur et fidei catholicae limpor evidens declaratur, aut communi alternoque animorum judicio definivimus ut hanc ipsam nostrae fidei regulam verbis simplicibus niteremur alternatim nobis singulariterque referre: ita ut quidquid per triduum de hujusmodi quaestionibus unicuique nostrorum lectionis memoria ministrasset, prout animis vel memoriae occurrisset, omni sobrietatis compendio simplici notaretur stilo, relatio tamen ipsius sacramenti pura et evidens a capite primum inciperet, et sic ad membra reliqua perveniret, nullas obscuritatis in se lineas habens, nullas etiam inusitatae locutionis regulas continens, sed puritas sola esset clara sermonum, quae posset evidentiam exprimere sensuum, quo exercitatiores nos ad intelligendum redderet verborum simplex collatio, quam relata condensae lectionis instructio; quia et re vera tantae rei mysterium ita sacerdotes Dei convenit nosse, ut non superficie verborum efferantur incogniti, sed sensibus sane intelligentiae reperiantur instructi, ut in disserendo praecipue hujus sanctae Trinitatis arcano plus evidentia quam eloquentia eos efficiat saporatos. Sic enim et divini muneris dono est actum, ut juxta votum definitionis alternae promissio monstraretur in opere: unde quod primo die praesidentis metropolitani lingua profudit, die tertia omnium nostrorum vox singillatim collative repetiit. Iste ergo est tenor fidei nostrae qui et a capite copiose profluxit et, a membris prolatus gloriose emicuit: Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis atque virtutis;