# Documenta: Concilia Hispaniae 2.297.35-51

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 2.297.35 to 2.297.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/2.297.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/2.297.35

quia tentia ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis novimus statutum. IX. De clericis et ostiariis qui adulteris mulieribus admiscentur, ut a clero projiciantur. Si quis lectorum adultera: mulieri voluerit misceri vel adhaerere consortio, aut relinquat adulteram, aut a clero habeatur extraneus: similis sententia ostiariorum manebit scholam. X. Ut nullus episcopus pro judiciis munera accipiat. Observandum quoque decrevimus, ne quis sacerdotum vel clericorum more saecularium judicum audeat accipere pro impensis patrociniis munera, nisi forte in ecclesia oblata gratuita, quae non favore muneris videantur accepta, sed collatione devotionis illata; quia si qua ista [G., sic qui ista] probantur accipere, veluti exactores fenoris aut usurarum possessores secundum statuta Patrum se noverint degradandos. XI. Ut monachus missus alicubi ministerium clericatus agere non praesumat, nec negotiator nec exsecutor existat. Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum praesumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis imperio: similiter ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negotii susceptor vel exsecutor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nihilominus imperante, canonum ante omnia Gallicanorum de eis constitutione servata. XII. Ut si episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant et nullus exinde aliquid auferat. Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post depositionem ejus a presbyteris et diaconibus de rebus ipsius breve fideliter conscribatur a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus [G., utensiliis] vel omni supellectile, ita tamen ut si quis exinde vel praesumpsisse vel occulte fuerit tulisse convictus, secundum furti tenorem restituat universa. XIII. Ut episcopus dioecesanos presbyteros et quosdam ex laicis convenire ad synodum literis moneat. Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum a cathedralibus ecclesiis presbyteros, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae saecularibus secum adducere debeant.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
