Latin
20.491.1 to 20.491.7
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.491.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
CELEBRATUM SUB DIE QUINTO IDUUM JANUARIARUM, AERA DCCXIX, ANNO PRIMO ORTHODOXI ATQUE SERENISSIMI DOMINI NOSTRI ERVIGII REGIS. Cum ex glorioso praedicti principis jussu in unum fuissemus aggregati conventum et in basilica sanctorum Apostolorum debitis in sedibus locaremur, adfuit coram nobis idem clarissimus princeps humilitatis gratia plenus et claro pietatis cultu conspicuus, qui nostro se coetui reclinem exhibens ac devotum in primis omnium sacerdotum se committit precibus adjuvandum; deinde grates multiplices omnipotenti Domino agit de conventu totius concilii, quia et gloriosae jussionis suae ut in unum adessent impleverint votum et alternae visionis innovatione se refecerint gaudiorum; deinde adjiciens sic omne est concilium allocutus: Non dubium, sanctissimi Patres, quod optima conciliorum adjutoria ruenti mundo subveniunt, si officiosis quae corrigenda sunt studiis peragantur, et ideo quibus malis terra prematur quibusque plagis proventu dierum succedentium feriatur, paternitati vestrae non reor esse incognitum. Obinde quia certum apud nos gerimus quod pro contemptu divinorum praeceptorum terra perniciem sustineat pressurarum, dicente Domino per prophetam: Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea; ideo oportet ut quia ore Salvatoris nostri et Domini sal terrae esse probamini, per vos Salvationis obtineat lucrum per quos regenerationis percipit sacramentum, ut diligentia definitionis vestrae ab omni emundata contagio et ab infirmitatis peste sit libera et bonorum omnium sit proventibus gratiosa. Jam nunc quia quidquid me adhuc dicere opportuna ratio sinit, quidquid etiam narrandum vestris auribus convenit, aut memoriae curarum intercapedo subducit, aut fastidium prolixae orationis intercipit, ecce in brevi complexa vel exarata devotionis meae negotia in hujus tomi complicatione agnoscenda perlegite, perlecta discutite, discussa elimatis ac decretis titulorum sententiis definite, ut pura et placens Deo vestrarum definitionum valitura discretio et regni nostri primordia decoret exundatione justitiae, et errores plebium digna cohibeat severitate censurae;