Latin
20.491.23 to 20.491.30
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.491.23-30
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes tamen in commune convenio, et vos Patres sanctissimos, et vos illustres aulae regiae viros, quos interesse huic sancto concilio delegit nostra sublimitas, per divini nominis attestationem et terribilem cunctis futuri judicii diem, quia sine personarum acceptione aliqua vel favore, sine aliquo quoque aut malignae contemptionis scripulo aut subvertendae veritatis studio, quaeque se vestris sensibus audienda ingesserint sana verborum examinatione discutite, saniori quoque judicio comprobate, ut collatarum habita prius deliberatione causarum discreta vestri ordinis condatur probitas titulorum, qualiter cum vos amor aequitatis in negotiorum acceleratione reddiderit fervidos, efficientia quoque justorum operum connectat Deo perenniter sociandos, ut bonorum vestrorum actibus laetabundus et praesentis vitae capiam lucrum et aeternarum perfruar vobiscum gaudiis mansionum. Datum sub die v Iduum Januariarum, anno feliciter primo regni serenitatis et tranquillitatis nostrae sedis Toleto. In nomine Domini Flavius gloriosus Ervigius rex. Magna salus populis gentisque nostrae regno conquiritur, si haec synodalium decreta gestorum sicut pio devotionis nostrae studio acta sunt, ita inconvulsibilis nostrae legis valido oraculo confirmentur, ut quod serenissimo nostrae celsitudinis jussu a venerandis Patribus et clarissimis palatii nostri senioribus discreta titulorum exaratione est editum, praesentis hujus legis nostrae edicto ab amulis defendatur. Est enim haec ipsa definitio canonum sub isto notata ordine titulorum: I. De agnita et confirmata collatione sanctae Trinitatis et praeelectione fastigii principalis. In nomine gloriosi domini nostri Ervigii regis primi diei synodali exordio consedentibus episcopis atque senioribus palatii universis, habita primum est de sancta Trinitate collatio, non quae novello exarationis stilo definita patesceret, sed quae verbis simplicioribus sese pigris sensibus patefacta monstraret, ubi praemissa semper lectio praecederet quod sequens expositio aperiret. Credentes pariter et docentes de eadem sanctae fidei puritate quidquid evangelica et apostolica traditio sanxit, quidquid sancta synodus Nicaena constituit, quidquid Constantinopolitana Patrum aggregata collectio promulgavit, quidquid Ephesi coetus definitio docuit, quidquid etiam Chalcedonensis concilii promulgatio definivit, sicut multorum aliorum catholicorum Patrum documentis id sacramentum expositum traditumque nobis accepimus, sicut etiam in missarum solemniis patulis confessionum vocibus proclamamus: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra;