# Documenta: Concilia Hispaniae 20.491.8-16

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 20.491.8 to 20.491.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.491.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.491.8

scriptum est enim: Justitia levat gentem, miseros facit populos peccatum. Tunc suscepto a glorioso principe tomo, pro tam salubri invitamento et copiosas grates retulimus Domino Jesu Christo, et item benediximus principi glorioso. Post egressum igitur ejusdem serenissimi principis haec in jam di…to tomo scripta reperimus probitatis: In nomine Domini Flavius Ervigius rex sanctissimis Patribus in hoc sancta synodo residentibus. En, reverentissimi Patres et honorabiles ministeriorum coelestium sacerdotes, soliditatem sanctae fidei veraciter tenens et sincera cordis devotione amplectens testimonium paternitatis vestrae fortissimum in salutis nostrae advoco adjumentum, ut quia regnum fautore Deo ad salvationem terrae et sublevationem plebium suscepisse nos credimus, sanctitudinis vestrae consiliis adjuvemur. Unde licet sublimationis nostrae primordia paternitati vestrae opinabili relatione non lateant, quibus clara divinorum judiciorum dispositione praeventus et regnandi conscenderim sedem et sacrosanctam regni perceperim unctionem, nunc tamen melius id poteritis et scriptorum relatione cognoscere et promulgationis vestrae sententiis publicare; ut sicut eadem regni nostri primordia conventus vestrae sanctitudinis compererit divinitus ordinata, ita et his orationum solamen impendat et salubrium consiliorum nutrimenta impertiat, quo susceptum regnum sicut jam vestris assensionibus teneo gratum, ita vestrarum benedictionum perfruatur definitionibus consecrandum, ut innovatio quodammodo nostri videatur imperii haec numerositas vestri ordinis aggregati. Et ideo quia Dominus in Evangelio praecipit dicens: Amen dico vobis: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint fiet illis a Patre meo qui in coelis est; ob hoc venerabilem paternitatis vestrae coelum cum lacrymarum effusione convenio, ut zelo vestri regiminis purgetur terra a contagio pravitatis. Exsurgite, quaeso, exsurgite, culpatorum solvite nodos, transgressorum mores corrigite inhonestos, exerite zeli disciplinam in perfidos, superborum mordacitates exstinguite, oppressorum ponderibus subvenite, et, quod plus his omnibus est, Judaeorum pestem quae in novam semper recrudescit insaniam radicitus exstirpa…e … leges quoque quae in eorumdem Judaeorum perfidiam a nostra gloria noviter promulgatae sunt omni examinationis probitate percurrite, et tam eisdem legibus tenorem inconvulsum adjicite, quam pro eorumdem perfidorum excessibus complexas in unum sententias promulgate.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
