Latin
20.494.11 to 20.494.20
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.11-20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia veraciter imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem non solum praecepisse, ut in praedicto loco Aquis episcopus fieret, sed etiam ita cum consuetis obstinationibus definisse, ut hic in suburbio Toletano in Ecclesia praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter faceret; ideo pro tam insolenti hujusmodi disturpationis licentia quid de hac re haberent canonum instituta in medio proferri praecepimus. Tunc haec in ordinem constituta perlecta sunt: in primis ex epistola Pauli ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere debeat, praecipit: item ex concilio Nicaeno, titulo viii, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate non videantur duo episcopi esse: item ex concilio Laodiceno, titulo lvi, ubi dicit: Non oportet in vicis et villulis episcopos ordinari, et caetera: item ex concilio Africae II, titulo v, ubi dicit: Ut dioecesis quae episcopum nunquam habuit non habeat. Felix episcopus Selemsitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrae insinuo, ut dioeceses quae nunquam episcopos habuerunt non habeant, vel illa dioecesis quae aliquando habuit habeat proprium: secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Geneclius episcopus dixit: Si placet insinuatio fratris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est: Placet, placet. Item ex concilio Africae III, capitulo xlii, ubi dicit: Ut non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesim semper subjacuit. Epigonius enim episcopus inter caetera sic dixit: Hoc dico non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit nec unquam proprium episcopum habuit; quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc quod prosecutus sum confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutionem non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor.