# Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.21-26

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 20.494.21 to 20.494.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.21

Item ex concilio Sardicensi ubi inter caetera praecipitur: Licentia danda non est passim, si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo ii, ubi dicit: Gestorum quoque serie conscribi placuit ad perpetem disciplinam quod circa Octavium, Ursionem, Remigium ac Treferium episcopos synodus sancta decrevit, qui in usurpationis quamdam de ordinatione sacerdotum invidiam vocabantur, quod eatenus his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur, siquidem ea se ab hac causa excusatione defenderint qua dicerent prius se non esse conventos. Proinde judicavit synodus, ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotii se honore privandum, et ille qui ordinaverit auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratos episcopos haec sententia praevalebit, sed et circa omnes qui simili errore decepti ordinationes hujusmodi perpetrarunt. Ilis igitur fortissimis regulis effectum pii operis apponentes id communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae Aquis deinceps sedes episcopalis non maneat, neque episcopus illic ultra constituendus existat. Hic tamen Cuniuldus, qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententiis ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione illic constitit ordinatus: et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decedentis cujuslibet episcopi transducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine, sicut hucusque fuit, erit modis omnibus mancipandus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
