Latin
20.494.47 to 20.494.62
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.47-62
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt. Praeceptum Domini est ut, excepta causa fornicationis, uxor a viro dimitti non debeat. Et ideo quicunque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacunque occasione reliquerit, quia quod Deus junxit ille separare disposuit, tandiu ab ecclesiastica communione privatus et coetu omnium Christianorum maneat alienus, quandiu et ad societatem relictae conjugis redeat, et partem sui corporis honesta lege conjugii sinceriter amplectatur et foveat. Ili tamen qui jam admoniti a sacerdote semel et bis terque ut corrigantur ad charum suae conjugis noluerint redire consortium, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis officio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quandiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii jugulo tradiderunt. IX. De confirmatione legum quae in Judaeorum nequitiam promulgatae sunt, juxta earumdem legum praefixum ordinem titulorum, qui in eodem canone annumerantur. De Judaeorum autem exsecranda perfidia discretis titulorum sententiis editas noviter a glorioso principe leges vigilanti sensuum intentione perlegimus, discreto etiam gravitatis pondere earum instituta probavimus. Et quia debitae rationis judicio editae synodali indagatione probatae sunt, irrevocabili deinceps judiciorum ordine pro eorum excessibus tenebuntur, id est: Lex de commemoratione priscarum legum quae in Judaeorum transgressionibus promulgatae sunt, atque de novella confirmatione earum. Item de blasphematoribus sanctae Trinitatis. Item ne Judaei aut se aut filios suos vel famulos suos a baptismi gratia subtrahant. Item ne Judaei more suo celebrent Pascha vel carnis circumcisionem exerceant, ac ne Christianum quemqnam a fide Christi dimoveant. Item ne Judaei sabbata caeterasque festivitates ritus sui celebrare praesumant. Item ut omnis Judaeus diebus dominicis et in praenotatis diebus ab opere cesset. Item ne Judaei more suo dijudicent escas. Item ne Judaei ex propinquitate sui sanguinis connubia ducant, et ut sine benedictione sacerdotis nubere non audeant.