Latin
20.494.81 to 20.494.92
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.81-92
Unproofread scanNot analysed yet
Item de servata principibus miserendi potestate in his qui conversi ad fidem Christi veraciter fuerint. Item ut episcopi omnes Judaeis ad se pertinentibus libellum hunc de suis editum erroribus tradant, et ut professiones eorum vel conditiones in scriniis Ecclesiae condant. Quarum omnium legum promulgatio gravida sicut synodali judicio comprobata, ita generali omnium nostrorum definitione in eorum erit deinceps excessibus exercenda. X. De his qui ad ecclesiam confugium faciunt. Pro his qui quolibet metu vel terrore ecclesiam appetunt, consentiente pariter et jubente gloriosissimo domino nostro Ervigio rege, hoc sanctum concilium definivit, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam vel residentes inde abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis vel damni seu spolii residentibus in loco sancto inferre, sed esse potius his ipsis qui ecclesiam petunt per omnia licitum in triginta passibus ab ecclesiae januis progredi, in quibus triginta passibus uniuscujusque ecclesiae in toto circuitu reverentia defendetur; sic tamen ut hi qui ad eam confugiunt in extraneis vel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo obcelentur, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculis progrediendi aditum obtinebunt, qualiter et requisitae naturae usum debilis expleant locis et nullo teneantur eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum violare tentaverit et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia. Ipsos tamen qui ad ecclesiam confugium fecerint, si juxta priscorum canonum instituta his qui eos competunt sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium si venerit sacerdoti quaerenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis hujusmodi sacerdotibus irroganda. XI. De cultoribus idolorum. Praecepta Domini sunt dicentis: Non facies sculptile neque omnem similitudinem quae est in coele desuper et quae in terra deorsum, neque horum quae sunt in aquis sub terra: non adorabis ea neque coles.