# Documenta: Concilia Hispaniae 20.494.93-100

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 20.494.93 to 20.494.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/20.494.93

Itemque: Qui immolat diis occidetur praeter Domino soli. Item: Vir aut mulier qui facit malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediuntur pactum illius ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam coeli quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est i…. Israel, et duces virum ac mulierem qui rem sceleratisimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur. Praecepta haec Domini non in ultione sed in terrore delinquentium apponentes non mortis per hanc sententiam promulgamus, sed cultores idolorum, veneratores lapidum, accensores facularum et excolentes sacra fontium vel arborum admonemus, ut agnoscant quod ipsi se spontaneae morti subjiciunt qui diabolo sacrificare videntur. Mortis enim nomen diabolus appellatur sicut de eo scriptum est: Et erat illi nomen mors: ac proinde omne sacrilegium idolatriae vel quidquid illud est contra sanctam fidem in quo insipientes homines captivitati diabolicis culturis inserviant, sacerdotis vel judicis instantia, inventa haec sacrilegia eradantur et exterminata truncentur; cos vero qui ad talem horrorem concurrunt et verberibus coerceant et onustos ferro suis dominis tradant, si tamen domini eorum per jurisjurandi attestationem promittant se eos tam sollicite custodire, ut ultra illis non liceat tale nefas committere. Quod si domini eorum nolint hujusmodi reos in fide sua suscipere, tunc ub cis a quibus coerciti sunt, regiis conspectibus praesententur, ut principalis auctoritas liberam de talibus donandi potestatem obtineat: domini tamen eorum, qui nuntiatos sibi talium servorum errores ulcisci distulerint, et excommunicationis sententiam perferant, et jura servi illius quem coercere nolunt se amisisse cognoscant. Quod si ingenuorum personae his erroribus fuerint implicatae, et perpetua excommunicationis sententia ferientur et arctiori exsilio ulciscentur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
