Latin
20.504.32 to 20.504.48
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.504.32-48
Unproofread scanNot analysed yet
Sane per hoc auctoritatis nostrae edictum amodo et vivendi damus tenorem et religionis vel innocentiae legem, nec ul ra postmodum inordinata licentia ab episcopis similia fieri patimur, sed per nostram clementiam praeteritae negligentiae pietatis intuitu et veniam damus et indulgentiae opem concedimus; et dum sit magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac inexpiabilis censura tenebit obnoxios qui hoc nostrum decretum ex auctoritate priscorum Patrum veniens temerario ausu violare tentaverit, nec ultra venia delicii adepti, si dehinc honorem ejusdem Ecclesiae quilibet Carthaginensium sacerdotum contempserit, subiturus procul dubio inobediens tam degradationis vel excommunicationis ecclesiasticae sententiam, quam etiam nostrae severitatis censuram. Nos enim talia in divinis ecclesiis disponentes credimus fideliter regnum imperii nostri ita divino gubernaculo regi, sicut et nos cultui ordinis zelo justitiae accensi et corrigere studemus et in perpetuum perseverare disponimus. Flavius Gundemarus rex hujus edicti constitutionem pro confirmatione honoris sanctae Ecclesiae Toletanae propria manu subscripsi. Ego Isidorus Hispalensis Ecclesiae provinciae Baeticae metropolitanus episcopus, dum in urbem Toletanam pro occursu regio evenissem, agnitis his constitutionibus assensum praebui atque subscripsi. Ego Innocentius Emeritensis Ecclesiae provinciae Lusitaniae metropolitanus episcopus, dum in urbem Toletanam pro occursu regio advenissem, agnitis his constitutionibus assensum praebui atque subscripsi. Ego Eusebius Tarraconensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Sergius Narbonensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes Gerundensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ilergius Ecclesiae Egarensis episcopus subscripsi. Ego Licerius Ecclesiae Egiditanae episcopus subscripsi. Ego Maximus Ecclesiae Caesaraugustanae episcopus subscripsi. Ego Mumius Ecclesiae Calagurritanae episcopus subscripsi. Ego Floridius Ecclesiae Tirasonensis episcopus subscripsi. Ego Elias Ecclesiae Cauriensis episcopus subscripsi. Ego Goma Ecclesiae Olyssiponensis episcopus subscripsi. Ego Fulgentius Ecclesiae Astigitanae episcopus subscripsi.