Latin
20.507.45 to 20.507.50
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 20.507.45-50
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen casus saeculi in aliquid excellentiae vestrae obviaverit, ordinate cui jusseritis ex fratribus vestris scribere, qui vestra compleat jussa, et amplius Ecclesia vestra in desolatione non permaneat. Sic Christi gratiam eximietas vestra sine line percipiat. Alia suggestio Ermegildi Joanni et servis ejus. Per Sesuldum filium vestrae beatitudini noluit pro humili vestro domino Emilane, ut si Deo et domino placitum fuerit, in ecclesiarum ordine pontifex ordinetur; ita et nos servi vestri suggerimus, ut si Deus aditum domino dederit, jubeatis usque hic fastigium pati, ut per manus vestras sit completum. Si vero, quod absit, aliqua occasio saeculi domino obviaverit, suggerimus ut cui vult sanctitas vestra domino vostro notescat, quia persona vestra electionem vestrorum impleat, sic vitae aeternae praemium accipiatis.