# Documenta: Concilia Hispaniae 21.511.16-23

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 21.511.16 to 21.511.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/21.511.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/21.511.16

quod si fecerit, illi serviturum procul dubio reducendum se noverit, ex quo aut conditionis propriae originem sumpsit aut libertatis titulum reportavit. Ilis votorum meorum insinuationibus allegatis, quaeso ut fortia paternitatis vestrae adjutoria prorogetis. Luce enim clarius constat quod aggregatio sacrosancta pontificum quidquid censuerit observandum per sancti Spiritus donum omni maneat aeternitate praefixum. Et ideo universitatem paternitatis vestrae atque sublimium virorum nobilitatem, qui ex aulae regalis officio in hac sancta synodo vobiscum consessuri praeelecti sunt, obtestor pariter et conjuro atque per ineffabile illud sanctae Trinitatis sacramentum convenio, ut quidquid in medio vestri se judicandum vel retractandum invexerit, tam quae per nos dicta quam etiam caetera quae vestris auditibus se ingesserint audienda, cum omni vigore justitiae et temperamento misericordiae dirimere procuretis, quo cum omni reverentia Patrum praecedentium regulis subdita totius unanimitatis vestrae sententia non aliunde quam ex veritatis fonte procedat, sicque et his quae praemissa sunt solidum deliberationis stylum promptissime apponatis, et reliqua adhuc quae necessaria sunt in peragendis ecclesiasticae regulae disciplinis et dirimenda tractetis, et dirempta religiosiori sub diligentia conscribatis, qualiter dum doctrinam respergitis salutarem in populis, Christum dominum in emolumento justitiae capiatis; ut et vobis praedicantibus et nobis implentibus quae divinis oculis complacent, sit utrisque partibus et in hoc saeculo de lucro animarum ineffabile gaudium, et in futuro de perventione [T. 1, 2, proventione] aeternitatis praemium inconvulsum. Datum sub die pridie Nonas Novembres anno feliciter quarto regni gloriae nostrae in Dei nomine Toleto. Perlecto igitur praeeuntis tomi necessario institutionum exorsu prius de fide sanctae Trinitatis sermocinationis nostrae coepit esse principium: profitentes pariter et credentes ea quae de hac sancta Trinitate et Evangelia tradunt et apostolorum sanctiones instituunt, sicut Nicaena synodus hoc pietatis sacramentum exposuit, sicut Constantinopolitana definitio sanxit vel primi Ephesini coetus atque Chalcedonensis evidens doctrina constituit, juxta quod etiam sacrosancti symboli elucubrata professio claret, quae in missarum solemnitatibus patula cunctorum acclamatur fidelium voce.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
