Latin
21.511.43 to 21.511.50
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 21.511.43-50
Unproofread scanNot analysed yet
Illos tamen quos in locis talibus manere constiterit unde nocibilis perfugii suspicio sit, aut eos quos pro conturbatione terrae diligentius oporteat custodiri, hos sine aliquo vinculorum vel injuriae damno sub libera custodia consistere oportebit; sic tamen repulso omni terrore sub circumspecta et diligenti custodia habeantur, ut tempus quo judicari eos oporteat nullo modo sub fraudulentia dilatetur, quo ab uxoribus vel propinquis atque etiam rebus suis diutissime separati professionem suam videantur dedisse inviti: quae tamen si [Ae. ,E. 4, T. 1, 2, et si] data fuerit, modis omnibus non valebit, sed juxta superiorem ordinem illud tamen pro vero accipietur quod ex ore ejus genitum generali fuerit judicio comprobatum. Nam et de caeterorum ingenuorum personis, qui palatinis officiis non haeserunt et tamen ingenuae dignitatis titulum reportare videntur, similis ordo servabitur; qui etiamsi pro culpis minimis, ut assolet, flagellorum ictibus a principe verberentur, non tamen ex hoc aut testimonium amissuri sunt aut rebus sibi debitis privabuntur. Quod si de infidelitatis crimine quidquam eis objicitur, simili ut superius praemissum est ordine judicandi sunt. Quod synodale decretum, divino ut confidimus Spiritu promulgatum, si quis regum deinceps aut temeranter custodire neglexerit aut malitiose praeterire praeelegerit, quo quisquis de personis laxatis aliter quam praemissum est praedamnetur, aut astu congestae malitiae perimatur vel dejectus sui ordinis loco privetur, sit cum omnibus qui ei ex delectatione consenserint in conspectu altissimi Dei Patris et unigeniti Filii ejus atque Spiritus sancti perenni anathemate ultus, et divinis vel aeternis addicetur ardoribus concremandus: et insuper quidquid contra hanc regulam sententiae nostrae aut in persona cujuscunque fuerit actum aut de rebus accusatae personae exstiterit judicatum nullo vigore subsistat, quo persona ipsa aliter quam decernimus judicata aut testimonii sui dignitatem amittat aut quaestu rei propriae careat.