# Documenta: Concilia Hispaniae 22.534.1-9

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 22.534.1 to 22.534.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/22.534.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/22.534.1

DECEM ET SEPTEM EPISCOPORUM, HABITUM ANNO QUINTO ERVIGII PRINCIPIS. I. De praememoratione aggregati concilii et relatione principalis edicti, quod jussum est synodum agitari. Cum serenissimus et perspicuus princeps Ervigius gloriosus amator verae fidei, imo amabilis filius Ecclesiae Christi, promissionis suae non immemor, ob confutandum Apollinaris dogma pestiferum, de quo sibi a Romano praesule fuerat nuntiatum, strenuo et invicto suae celsitudinis jussu nos omnes praeciperet aggregari in unum, hoc dedit speciale edictum, ut quia sicut oportebat pro tantae rei negotio pertractando generale concilium fieri varia adversitatum incursio non sineret, saltem adunata per provincias concilia fierent; et siquidem hic primum a nobis in urbe regia synodus ageretur, deinde in singulis quibusque provinciis singulare haberetur concilium, quod quidquid hic actum per Toletanam synodum reliqui primarum sedium praesules suorum vicariorum relatibus comperissent, id etiam in postmodum ipsi per discreta provinciarum suarum concilia observarent, sicque haec nostri concilii gesta essent illis omnibus in toto communia, utpote ab ipsis edita atque ipsis coram positis roborata quae utique per legatos suos confirmanda decreverant, quo ex hoc unum et indivisibile fieret cunctorum Hispanorum praesulum per totam Hispaniam vel Galliam synodale edictum, ex quo omnium metropolitanorum fuisset et assensibus promulgatum. Nos proinde Carthaginis provinciae praesules anno quo supra, sub die decimo octavo Kalendas Decembris in praememorata Ecclesia debitis ordinibus consedentes causae hujus ordinem et totius rei negotia retexentes, quibus Romanae sedis fueramus litteris invitati, sic patula et communi sumus voce exorsi. II. De initio relationis quo concilium coepit gestorum synodalium et epistolae Romani pontificis facere mentionem. Clara omnis notio populos Hispaniae implet quod decurrentis evoluti temporis serie per Romani praesulis bajulum gesta synodalia societati nostrae advecta sunt, quibus Constantinopolim Constantino pio et religioso principe mediante magna et sublimi copia aggregata pontificum Apollinaris dogma comperimus fuisse destructum: cum quibus etiam gestis Leonis quoque antiquae Romae pontificis invitatoria epistolaris gratiae consulta suscepimus, per quae omnis ordo gestorum gestaque ordinum dilucide ut acta sunt nostris sensibus patuerunt.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
