Latin
22.534.21 to 22.534.35
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 22.534.21-35
Unproofread scanNot analysed yet
V. De iterata discussione praememorati concilii. Communi proinde jam omnium judicio placet, ut quia generaliter in unum omnes Hispaniae praesules aggregari non quivimus, saltem specialiter discretis provinciis concilia celebremus, quo praedicta synodi gesta vel nostrae partis responsa et digno probitatis demum decoquantur judicio et synodico laudabili illustrentur stylo. Adeo nos primum omnes Carthaginis provinciae pontifices pari animorum judicio praedicta gesta cum antiquis conciliis conferentes, assistentibus quoque nobis vicariis reverendissimorum sublimiumque primarum sedium episcoporum, id est, Tarraconensis provinciae Cypriani, Narbonensis Sunifredi, Emeritensis Stephani, Bracarensis Juliani, Hispalensis Floresindi, iterato ea ipsa gesta probavimus decretis quidem illis synodalibus et praecipuis in omnibus consona et Nicaenae quidem Constantinopolitanae vel Ephesinae fidei concordantia, Chalcedonensi vero tam unita, utpote ipsis verbis edita vel libata, quippe quibus sumpta videtur pene omnis ipsius styli praecurrentis materia. VI. De praememorati concilii honore collato. Et ideo supradicti acta concilii in tantum a nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in quantum a praemissis conciliis non disciscunt, imo in quantum cum illis concordare videntur. Habebunt ergo sui ordinis locum quae sublimationis habent et meritum. Unde his conciliis ea ipsa subnectenda decernimus quorum et auctoritate fulta probamus. VII. De loco vel ordine quo jam dictum concilium collocari oporteat. Post Chalcedonense igitur concilium haec debito honore, loco et ordine collocanda sunt, ut cujus glorioso themate fulgent ei et loci et ordinis coaptentur honore. VIII. Allocutio ad totius compagem Ecclesiae de duabus Christi naturis inseparabilibus et perfectis. At nunc nos, quibus loqui ad cor Jerusalem divina voce praecipitur, id nobis deputatum gregem Christi monemus, id etiam omnibus ad aeternae vitae portum festinantibus praedicamus, brevi admodum definitione collecta, ut in una Christi filii Dei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita inconfusas et inconvertibiles permanere, unam deitatis, alteram hominis, unam qua ex Deo Patre est genitus, alteram qua ex Maria virgine generatur.