Latin
22.534.48 to 22.534.75
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 22.534.48-75
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim quae sunt divina discutienda sunt, sed credenda: non enim se Deus discutere jubet sed credere. Credamus ergo non sensibus nostris sed indubitatis conciliorum priscorum dogmatibus jam praemissis. Si quis igitur Jesu Christo Dei Filio ex utero Mariae virginis nato aliquid aut divinitatis imminuit, aut de suscepta humanitate subducit, excepta sola lege peccati, et non eum verum Deum hominemque perfectum in una persona subsistentem sincerissime credit, anathema sit. XI. De communi omnium judicio quo responsa partis nostrae firmata sunt. Illa igitur apologetica defensionis nostrae responsa, quae ob istorum confirmationem sunt edita pro multorum instructione et utilitate ecclesiasticae disciplinae, simili honoris et reverentiae vigore firmamus atque ad vicem decretalium epistolarum ea permanenda sancimus. XII. De relatione gratiarum ad Deum pro peracto concilio. Dantes in his gloriam soli Deo omnipotenti vivo et vero, in Trinitate regnanti. Patri et Filio et Spritui sancto, cujus dono mutuis praesentiae repraesentati aspectibus et fraternis visibus hilares et votorum spiritualium effectibus sumus opulentius efficaces, cujus gloriae immensitatem exposcimus, ut glorioso principi nostro Ervigio regi, sub cujus pace pax servatur Ecclesiae, florentis regni diuturnitate temporis spatia praebeat, quo post haec praesentia ad regnum futurae gloriae nobiscum conregnandus accedat, praestante Deo nostro cujus regnum manet in saecula saeculorum. Amen. Peractum concilium die dominico sub die xii Kalendas Decembris anno quo supra. Pontifices. Julianus urbis regiae metropolitanus episcopus. Leander Illicitanae sedis episcopus. Palmatius Urcitanae sedis episcopus. Riccila Accitanae sedis episcopus. Gaudentius Valeriensis sedis episcopus. Rogatus Beatiensis sedis episcopus. Deodatus Segobiensis sedis episcopus. Antonianus Bastitanae sedis episcopus. Sempronius Arcavicensis sedis episcopus. Ella Segontiensis sedis episcopus. Gregorius Oretanae sedis episcopus. Agricius Complutensis sedis episcopus. Proculus Bigastrensis sedis episcopus. Florus Mentesanae sedis episcopus. Sonna Oxomensis sedis episcopus.