Latin
23.539.127 to 23.539.134
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.127-134
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen de promptissima dilectione et charitate eorum nunquam recedebo [pro recedam]: nam et pro causis eorum quas aut ipsi contra quaslibet personas habuerint aut si quicunque contra eos pro quibusdam rebus intenderint, ita usquequo advixero in eorumdem filiorum vestrorum adjutorio cum omni mentis meae intentione, in quantum valuero et Deus mihi dederit posse, exsurgebo et intendebo [pro exsurgam et intendam], veluti si pro causa propria mea, ut nec illi damnum aut perditionem quamcunque sustineant, et negotia eorum cum Dei auxilio me intendente, agente et prosequente celere ad effectum perveniant: et caetera. Perlectis igitur his conditionibus, quae divae memoriae Ervigius princeps praesenti principi nostro ob suorum tantum filiorum vindicationem extorserat, aliae iterum conditiones ex communi voto sese nobis retractandae objiciunt, ad quas praefatus princeps Egica in regnum adscitus juramentorum suorum vota Deo reddidit, cum se justitiam populis redditurum promisit ac ne quemquam contra justitiam laederet jusjurandi attestatione devovit. Prima igitur conditionum illarum series pertractata multum his secundis conditionibus videtur esse contraria. Quomodo enim pro cognatis causaturus exsurgens decertantibus contra eos dabit justitiae palmam, si ipse contra eos sententiam suam defendat, aut si ipse, sicut juravit, negotii sit objector? Quis exspectabitur judicii terminator? aut quomodo data in populis juramenta servabit, ut nullum sicut est pollicitus contra justitiam gravet, si in tantum cognatis protectionis adminicula praestet, quandiu negotia eorum se prosequente ad effectum videantur pertingere? Sic enim, sicut jam superius dictum, jurasse se praefatum principem constat ut negotia eorum se intendente et prosequente ad effectum perveniant. Illigatum itaque principem utriusque partis vinculis contuentes perpendimus quia utraque promissio simul ab eodem inculpabiliter impleri non possit, quanquam si bene res considerata tractetur, tunc ab illis primis conditionibus absolutus ostensus est, quando ad secundas has conditiones populorum jurare coactus est, quia uno eodemque compulsionis auctore utrumque confectum est.