# Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.181-207

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 23.539.181 to 23.539.207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.181

Amen. Lex in confirmatione concilii generalis sub anno primo regni gloriosi Egicanis principis nostri. Discretis eximiis temporis nostri gestis synodalibus praefaventes, quibus et doctrinae sacrosanctae fidei haurivimus copiam et indissolubilis juramenti novimus confractam esse catenam, id lege promulgata decernimus, ut ea ipsa, quae inconvulso canonum vigore decreta sunt, ab omnibus cautissima et diligenti observatione serventur. Si quia autem his ipsis definitionibus contraire voluerit, decima suarum rerum parte mulctabitur et excommunicationis insuper sententia ferietur. Ego Julianus urbis regiae metropolitanus episcopus haec canonum statuta subscripsi. Suniefredus Narbonensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Floresindus Hispalensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Faustinus Bracarensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Maximus Emeritensis sedis episcopus haec canonum statuta subscripsi. Idalius Barcinonensis sedis episcopus ita subscripsi. Mumulus Cordubensis sedis episcopus ita subscripsi. Concordius Palentinae sedis episcopus ita subscripsi. Riccila Accitanae sedis episcopus ita subscripsi. Gaudentius Valeriensis sedis episcopus ita subscripsi. Cecilius Dertosanae sedis episcopus ita subscripsi. Deodatus Segobiensis sedis episcopus ita subscripsi. Ervigius Calabriensis sedis episcopus ita subscripsi. Monefonsus Egiditanae sedis episcopus ita subscripsi. Gregorius Oretanae sedis episcopus ita subscripsi. Proculus Bigastrensis sedis episcopus ita subscripsi. Sonna Oxomensis sedis episcopus ita subscripsi. Sarmata Valentinae sedis episcopus ita subscripsi. Marcianus Dianiensis sedis episcopus subscripsi. Joannes Avilensis sedis episcopus ita subscripsi. Gabinius Arcavicensis sedis episcopus ita subscripsi. Samuel Malacitanae sedis episcopus ita subscripsi. Froaricus Portuealensis sedis episcopus ita subscripsi.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
