Latin
23.539.37 to 23.539.42
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.37-42
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam in jam dicto responsionis et fidei nostrae opusculo sollicite legentibus et intelligentibus claret, ubi et apposita illic beati Alhanasii sententia id ipsum nos debere sentire pronuntiat dicens: Hanc de Deo religiosae opinationis sententiam retinemus, ut non aliud ejus voluntatem, aliud credamus esse naturam. Si ergo secundum quod hic doctor dicit, id debemus sentire ut non aliud Dei voluntatem, aliud credamus ejus esse naturam, hoc ergo est ejus voluntas quod et natura, noc natura quod substantia vel essentia. Filius igitur Dei de essentia Patris natus est essentia de essentia, sicut natura de natura et substantia de substantia, et tamen nec duae essentiae, nec duae naturae, nec duae substantiae possunt dici, sed una essentia, natura atque substantia, sicut et lumen de lumine, non duo lumina sed unum lumen, sicut et essentia de essentia, non duo essentia sed una essentia, sicut natura de natura, non duae naturae sed una natura, sic et voluntas de voluntate, non duae voluntates sed una voluntas; quia non est aliud Dei voluntas, aliud ejus natura, quod jam superius Athanasio doctore firmatum est. Ac proinde quidquid de Deo secundum essentiam dicitur communiter in singulis personis convenire videtur, sicut sapienti et fortitudo vel caetera, quia et Pater sapientia et Filius sapientia potest dici; fortitudo quoque et Pater potest et Filius appellari: quod secundum illam comparationem humanae mentis nullo modo potest dici, quia, verbi gratia, mens si in persona Patris ponatur, verbum jam quasi ex mente prodiens Filius intelligitur, et voluntas procedens ex mente et verbo Spiritus sanctus significatur, nec tamen recurrit ut possit dici, ut aut mens quae in significatione Patris est posita Filio vel Spiritui sancto conveniat, aut verbum quod solum Filius intelligitur Patri vel Spiritui sancto comparetur, aut voluntas quae in persona Spiritus sancti accipitur aut Patris aut Filii personae convenire dicatur;