# Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.43-54

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 23.539.43 to 23.539.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.43

sed sic singula singulis secundum comparationem humanae mentis conveniunt, ut unumquodque quod ex his unus dicitur, alius penitus non dicatur, sicut et relativo vocabulo Pater nominatus non est ipse qui Filius, vel Filius cum dicitur non est ipse qui Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus ipse est qui Pater vel Filius. Ac per hoc illa nomina quae comparative ex homine as. sumuntur ideo secundum comparationem humanae mentis dicuntur, ut quoquomodo ad contuendum illud divinae Trinitatis ineffabile sacramentum humana infirmitas excitetur. Secundum hanc igitur comparationem putati sumus dixisse: Voluntas ex voluntate, quod utique dici vel sentiri absurdissimum est: ac proinde longe aliud est regula qua de Deo aliquid secundum essentiam dicitur, aliud cum secundum comparationem humanae mentis aliquid de illo pronuntiatur. Nos proinde consentientes et sequentes doctoris egregii Augustini sententiam diximus secundum divinae Trinitatis essentiam: Voluntas de voluntate, sicut et ipse in quinio decimo libro Trinitatis Dei pronuntiat ita dicens: Melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia. Hic jam quisquis est sapiens manifeste intelligit non nos hic errasse, sed illos forsan incuriosae lectionis intuitu fefellisse, quia quod a nobis est secundum essentiam dictum illi secundum comparationem humanae mentis positum putaverunt. De tribus substantiis in Christo manentibus domini Juliani assertio manifesta. Ad secundum quoque retractandum capitulum transientes, quod idem papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri, sicut nos non pudebit quae sunt vera defendere, hinc forsan [E. 4, T. 1, 2, ita forsitan] quosdam pudebit quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? De quibus Apostolus specialiter loquitur dicens: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
