# Documenta: Concilia Hispaniae 23.539.66-73

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 23.539.66 to 23.539.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/23.539.66

quia utrumque inculpabiliter dici Scriptura divina convincit. Et tamen cum jam probatum teneamus nec illam nec istam partem esse culpandam, quaerendum est, quae pars plus possit esse ad totum hominem int elligendum facilior atque etiam repulsa omni obscuritate lucidior, utrum ea quae solam carnem nominans et animam tacite ibi vult intelligi, an ea quae animam et carnem exprimens lotum dicit? Quod ut manifestius innotescat, quaedam exempla ponenda sunt. Ecce juxta superiorem tropicae locutionis modum, quod synecdoche dicitur, quo aut pars a toto aut a toto pars intelligitur, scriptum invenimus de flagellatione Aegypti in psalmis: Immisit in eis muscam caninam: nec non et illud: Dixit et venit locusta et bruchus: volens Scriptura isto genere locutionis non singularitatem sed pluralitatem muscarum et locustarum intelligi: non enim una musca vel locusta, sed multitudo muscarum et locustarum repleverunt Aegyptum. At nunc si aliquis nostrorum modo dicat, Misit Deus in Aegypto muscas, locustas et bruchos, pluralem numerum proferens quod et utique verum est, nunquid in parte ista quae pluralitatem confitetur potest calumnia cadere, ut dicatur non esse verum quod utique verum est de multitudine locustarum quae repleverunt Aegyptum? Tale quippe et illud est ubi populus ad Moysem clamavit dicens: Ora ad Dominum ut auferat a nobis serpentem, cum non unius serpentis sed multorum serpentium molestias ille populus pateretur. Hoc etiam more et Apostolus loquitur in loco illo ubi ait: Quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro: ac si diceret omnis homo, a parte carnis totum hominem intelligi volens. Sic ergo et de Domino nostro Jesu Christo cum scriptum sit de illo in Evangelio: Verbum caro facium est, et habitavit in nobis, caro sola est nominata ut illic tacite intelligeretur et anima secundum supradictum locutionis modum quo homo a parte totus accipitur: quae locutionis regula plerumque et Patribus est servata.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
