Latin
24.581.105 to 24.581.114
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.105-114
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctae etenim fidei mysterium oris nostrae confessione pandentes, ad capitula quae ob disciplinam ecclesiasticam moresque male errantium componendos necessaria sunt unanimitatis nostrae articulum flectamus, et quae opportuna sunt decretis capitulis definimus. I. De Judaeorum perfidia. Licet in condemnatione perfidiae Judaeorum numerosae antiquorum Patrum sententiae ac leges promulgatae nitescant, tamen quia, ut prophetale vaticinium propter eorum duritiam narrat, peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, super petram duriores effecti in obstinationis suae caecitate perdurant. Satis est conspicuum ut catholicae Ecclesiae murus machinis infidelitatis eorum crebrius proteratur, quo aut tandem corrigantur inviti aut valide sic atterantur ex Domini in aeternum judicio perituri. Nam peritorum medicorum est consuetudo laudabilis, ut aegris diversarum aegrimoniarum incommodis laborantibus studiosius medendi arte occurrant quoadusque salutis medelam recipiant. Quinimo quoniam gloriosissimi et amatoris Christi Egicanis principis nostri fervens intentio et prompta devotio hujus admirabilis medelae peritiam his adhibere contendit, quatenus aut convertantur ad fidem aut in perfidia perdurantes acrioribus sedule mulctentur stimulis, proinde, eo hortante pariter et jubente, delegit nostrae unanimitatis conventus, ut quidquid eorum sententiae vel leges qui nos in fide catholica praecesserunt ad obterendam eorum perfidiam continere noscuntur, ab omnibus senioribus cunctisque judiciariam curam habentibus studiosius in eis nihilominus compleantur, et ea quae nunc a nobis instituuntur votis ferventioribus conserventur; ita nempe, ut quicunque eorum ad Christum plena mentis intentione converterint et fidem catholicam absque aliquo infidelitatis fuco servaverint, ab omni functione, quam sacratissimo fisco persolvere consueti sunt, cum his quae habere potuerint securi extorresque persistant; eamdemque impensionem hi qui in infidelitate sua perstiterint publicis utilitatibus in integritate persolvant. Ipsi vero qui ab errore suo conversi exstiterint, suis tantum utilitatibus ut caeteri ingenui vacent, et negotia sua agentes quidquid pro publicis indictionibus a principe eis fuerit imperatum ut veri Christicolae expediant.