Latin
24.581.134 to 24.581.144
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.134-144
Unproofread scanNot analysed yet
si vero cujuslibet ordinis, gradus sive personae, et alterius colluvionis noxiis reperti fuerint implicati, illius legis quae de talibus est edita nihilominus ferientur sententia atque ab omni Christianorum sint alieni caterva, et insuper centenis verberibus correpti ac turpiter decalvati exsilio mancipentur perpetuo; ita ut nisi tam eos qui religionis cultum turpasse visi fuerint quam etiam alios, ut diximus, cujuscunque ordinis homines, digna satisfactio poenitentiae accipere corpus et sanguinem Christi in fine permiserit, aut Christicolarum societati redierit, nec in exitus sui die secundum canonum instituta communionis perceptione se noveriut relevari nec catholicorum coetui aggregari. IV. De desperantibus. Ad hoc sacerdotalis institutio debet sine dubio promulgari, ut et vitia inolita austerissima falce poenitentiae desecet, et ulcus quod subito in membrorum compagibus exortum sauciat ac serpit rigidae inventionis conatu usquequaque detruncet. Quorumdam etenim hominum tam grave inolevit desperationis contagium, ut dum fuerint pro qualibet negligentia aut disciplinae censura mulctati aut pro sui purgatione sceleris sub poenitentiae satisfactione custodiae mancipati, incumbente desperationis incommodo se ipsos malunt aut laquei suspendio enecare aut ferro vel aliis mortiferis casibus interimere, et nisi praebente cujuslibet rei occasione suam nihilominus diabolus in eis perficit voluntatem; proinde huic nequissimae suadelae cupientes ponere finem et malagmam congruam tali aegrimoniae providere, coetus nostri decernit sacratissima unio, ut quicunque talibus decipulis irretitus interemptionis evaserit casus, duorum mensium spatio et a catholicorum collegio et a corpore et a Christi sanguine sacro manebit omnimode alienus; quia oportet ut per poenitentiae censuram pristinae reddatur spei atque saluti qui animam suam per desperationem conabatur diabolo sociare. V. De reparatione ecclesiarum vel diversis aliis causis. Quanquam in praeteritis sanctorum Patrum de diversis causis sententiae enitescant, sed et nunc quae tempori ordinique congruunt ordinato jure instituenda sunt.