# Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.145-155

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 24.581.145 to 24.581.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.145

Nam sicut antiquitas de causis ingruentibus edicta multimoda edidit, ita nunc nostri temporis aetas de his quae occurrunt ut fiant convenit. Quapropter in medio coetus nostri deducta est quorumdam consuetudo inordinata sacerdotum qui parochias suas ultra modum diversis exactionibus vel angariis comprimunt vel quod quamplures ecclesiae destitutae persistant. Idcirco unio nostrae adunationis decernit atque instituit, ut tertias quas antiqui canones de parochiis suis habendas episcopis consuerunt, si eas exigendas crediderint, ab ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur; si vero eas maluerint cedere, ab earumdem ecclesiarum cultoribus sub cura et sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est adhibenda basilicis. Quod si omnes ecclesiae aut incolumes fuerint aut quas dirutae erant reparatae exstiterint, secundum antiquorum canonum instituta tertias sibi debitas unusquisque episcopus si voluerit assequi, facultas illi omnimoda erit, ita videlicet, ut citra ipsas tertias nullus episcoporum quid piam pro regiis inquisitionibus a parochitanis ecclesiis exigat, nihilque de praediis ipsorum ecclesiarum cuiquam aliquid causa stipendii dare praesumat. Sed et hoc necessario instituendum delegimus, ut plures ecclesiae uni nequaquam committantur presbytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persolvere, nec populis sacerdotali jure occurrere, sed nec rebus earum necessariam curam impendere: ea scilicet ratione, ut ecclesia quae usque ad decem habuerit mancipia super se habeat sacerdotem; quae vero minus decem mancipia habuerit, aliis conjungatur ecclesiis. Si quis sane episcopus hanc nostram institutionem parvipenderit, et quispiam exinde temerandum crediderit, duorum mensium spatiis se noverit excommunicatione mulctari, ita nempe ut postquam ab excommunicationis interdicto ad ordinis sui remeaverit locum, cunctas hujus canonis sanctiones modis omnibus studeat implere. VI. De integra oblata et ex studio praeparata in sacrificio offerenda. Licet multae sanctorum Patrum in fide sancta nobis praecedentium de rebus necessariis sententiae pro manaverint, tamen quia et nunc usque numerosa ultra quam oportet fieri praenoscuntur, adeo necessarium duximus illicitis susibus ponere terminum.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
