Latin
24.581.182 to 24.581.191
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.182-191
Unproofread scanNot analysed yet
nullus occulte vel publice per quae abdirentur contra eos malitiae vota extendat; non eos gladio vel qualibet perniciosa factione interimat; nullus consilium vel opus quibus injuste dejiciantur vel nudentur rebus exhibeat; nullus his injuste violentum tonsurae signaculum imprimat; nullus vestem contra ordinem filiabus suis atque nuris mulare praesumat; nullus etiam extra evidentis culpae indicium aut exsiliis eos relegandos inducat aut eorum corporibus quarumlibet truncationum vel flagellorum inferat detrimentum. Denique licet haec quae praemissa sunt aequissime digesta existant, tamen quia ejusdem gloriosi nostri domini tantum emicat devotio prompta ut ea ipsa nequeant ei ad complementum vicem parientiae reddere debitam, ob hoc universitatem nostram adjicere saluberrime convenit, ut tam per omnes civitates vel loca, in quibus sedes episcoporum esse noscuntur ad regni ejus ditionem pertinentes, quam etiam per eorumdem episcoporum dioeceses, excepto passionis Dominicae die, quando altaria denudata persistunt nec cuiquam in eo die missarum licet solemnia celebrari, cunctis aliis diebus quibus idem Dominus noster in hac vita superstes exstiterit, pro eo vel pro cunctis ejus filiis vel filiabus aut pro his qui jam matrimoniali sunt jure conjuncti, adhuc qui sunt conjungendi, seu pro nepotibus vel suis omnibus sacrificiorum Domino libamina dedicentur, piae orationis vota solvantur, ac cum gratiarum actione superno numini commendentur, desideria in eis bona quotidie multiplicentur, adversantium eorum conamina virtute suae dexterae confringantur, indulgentia et gratia eis a sua misericordia conferatur, ut suae potentiae defensione protecti antiqui hostis decipula evadant, et charitate ac vitae longaevitate pollentes adire mereantur post transitum sidereas mansiones. IX. De Sisberto episcopo. Sicut summum bonum est valdeque conspicuum superno numini amanter fideliterque inhaerere ejusque praeceptionibus parientiam votis gliscentibus exhibere, ita consequens bonum est post Deum regi bus, utpote jure vicario ab eo praeelectis, fidem promissam quemque inviolabili cordis intentione servare, et nulla contra eos occasione quidquam nocibilitatis excogitare nihilque nequius definire, dicente Domino: Nolite tangere christos meos: et iterum David: Quis enim extendet manum suam in Christum Domini et innocens erit?