Latin
24.581.19 to 24.581.24
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.19-24
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quia comperimus quod multae Dei basilicae in dispersis locis parochiarum vestrarum constitutae dum ad unius respiciunt ordinationem presbyteri, nec assidua in eis Domino sacrificia delibantur, et destitutae remanent atque sine tectis vel semirutae fore noscuntur, specialiter in canonibus annotetis, ut unaquaeque ecclesia, quamvis pauperrima, quae vel decem mancipia habere potest, sui debeat cura gubernari cultoris: caeterum si minus habuerit, ad alterius ecclesiae presbyterum pertinebit. Nam dum ex omnibus plurimae basilicae, ut praemisimus, unius sollicitudini rediguntur, solum est quia et viduatae persistunt, et difficile sacris cultibus ordo debitus exhibetur. Quod non tantum sacerdotibus Dei in culpa est, verum etiam et infidelibus Judaeis ridiculum affert, qui dicunt nihil praestitisse interdictas sibi ac destructas fuisse synagogas, cum cernant pejores Christianorum effectas esse basilicas. Pro quarum etiam reparatione a vestra universitate censendum est, ut eas unusquisque episcopus de tertiis parochialium basilicarum canonice restaurandas invigilet: qui si tertias ipsas consequi noluerit, cura sui gerendum est, ut presbyter destructae ecclesiae exinde commissam sibi basilicam reparet: evidentem censurae modum apponentes in canone, qualiter debet incuriosus quisque episcopus condemnari, si praescriptum pro renovandis Dei templis ordinem neglexerit adimplere. Nam et hoc honorificentia vestra promulgari curabit, ut nemo episcoporum pro regiis inquisitionibus exhibendis parochialium ecclesiarum jura contingat, nec quascunque exinde inquisitiones aut evectiones exigere audeat, sed de praediis suarum sedium regio culmini solita perquisitionum obsequia deferat, nihilque de rebus earumdem parochialium ecclesiarum causa stipendii cujuspiam dare praesumat: quod si fecerit, duorum mensium spatio excommunicari se noverit. Interea id praecipue a vobis procurandum est, ut ubicunque idololatriam, vel diversos diabolicae superstitionis errores repereritis aut qualibet relatione cognoveritis, ad destruendum tale facinus ut veri Christi cultores cum judicibus quantocius insurgatis, et quaeque ad eadem idola a rusticis vel quibusque personis deferri inveneritis, tota vicinis conferenda inibi ecclesiis conferatis.