Latin
24.581.202 to 24.581.213
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.202-213
Unproofread scanNot analysed yet
ita nempe, ut secundum eorumdem antiquorum canonum decreta in fine vitae suae tantum communionem accipiat, excepto si regia eum pietas unte absolvenduta crediderit. Simili quoque et caeteri qui de religiosis, cujuslibet sint ordinis et honoris, deinceps talia contra principem egisse vel definisse reperti exstiterint, censura mulctandi sunt. X. De his qui juramenti sui profanatores exstiterint. Sicut ulcus quod granditer [E. 4, T. 1, 2, graviter] serpit in corpore non nisi gravioribus medicaminibus aut ferro curatur, ita perfidorum obstinatio, quae nullatenus cohibetur, durioribus sententiis necesse est ut mulcletur. Nam quanquam dominica sanctio protestetur: Non morietur pater pro filiis neque filii pro parentibus, sed unusquisque pro peccato suo morietur: Et iterum: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii; tamen quia et jurisjurandi transgressio granditer inolevit et machinandi contra principes nostros consuetudo saeva percrebuit, quo aut nece diversa princeps interimatur aut regni dignitate privetur, quod nequaquam cohiberi potest nisi severiori censura; adeo per hujus institutionis nostrae decretum sancimus, ut quicunque deinceps, cujuslibet sit honoris persona vel ordinis, in necem vel dejectionem regiam quidpiam machinaverit, eumque qualibet nocibilitate impetendum crediderit aut gentem ejus vel patriam quibuslibet factionibus vel machinationibus disturbare contenderit, tam ipse quam omnis ejus posteritas ab omni palatini ordinis dignitate privati fisci viribus sub perpetua servitute maneant religati, potestate tantum glorioso principi nostro Egicani servata, ut aut eos qui jam pro suae infidelitatis perfidia canonice legaliterque dijudicati sint, aut eos qui deinceps a fidei suae juramento aborbitaverint, et adversus praedictum principem nostrum aliquid nocibilitatis agere aut machinari studuerint, si eos, ut diximus, piae indulgentiae voto quandoque relevare maluerit; licentia illi usquequaque manebit. Et quia res eorum justo ac legali modo in ejusdem domini nostri dominium pervenerunt, ex quibus etiam quaedam ejusdem principis collatione tam Ecclesiae Dei quam proles ejusdem domini nostri seu etiam alii plures pro sui servitii merito accipere meruerunt;