# Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.227-233

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 24.581.227 to 24.581.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.227

Decretum judicii ab universis editum. Actuum apostolorum probata satis et veneranda narrat historia quod, Juda crimine proditionis damnato, nequaquam Spiritus sanctus super reliquos undecim illapsu coelico est diffusus, quoadusque Matthias ab omnibus est praeelectus in loco ejusdem apostolus: obinde scilicet, quia undenarius numerus transgressionem significat mandatorum. Et quia Sisbertus Toletanae sedis episcopus suo facinore denotatus nostro ex corpore constat abscissus, ob id summopere numerositatem nostram convenit studere, ut in loco ejus alio subrogato perfectioni debitae corpus nostrum reddatur, sicut per Matthiam perfectus numerus noscitur fuisse completus. Et quia idem legatione superni numinis fungentes apostoli sunt protestati dicentes: Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam: illis videlicet odor vitae in vitam qui praeceptis eorum exhibere parientiam curaverunt, illis vero odor mortis in mortem qui eorum nihilominus monita contempserunt; proinde quia praedictus Sisbertus Toletanae sedis episcopus eorum salutaribus monitis nequaquam maluit ex humilitate dependere obsequelam, quo Ecclesiam Dei ordine debitore geret, humilitate instrueret et exemplis salutaribus ad regna siderea provocaret, sed bicipiti se percellens mucrone, superbiae videlicet atque perjurii, gloriosum dominum nostrum Egicanem regem non solum regno voluit privare, sed et mortis impensione perimere, ideo non congruit nos prius concilium inchoare, nisi illo prius canonica ac legali censura muletato in loco ejus alius fuerit subrogatus Toletanae sedis cathedram retenturus. Idcirco nobis omnibus in unum collectis, idem Sisbertus episcopus nostro est conventui praesentatus atque infidelitatis suae machinationem patuli oris est aflatu professus. Unde nos per hujus decreti nostri formulam saepe dictum Sisbertum secundum edictum priscum synodicae sanctionis ac decretum de talibus promulgatae legis ab episcopali ordine et honore dejicimus, a perceptione corporis et sanguinis Christi excommunicatum in exsilio perpetuo manere censemus, in fine tantum communionem per omnia percepturus, excepto si eum principalis pietas cum sacerdotali conniventia delegerit absolvendum.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
