Latin
24.581.33 to 24.581.38
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.33-38
Unproofread scanNot analysed yet
Cuncta vero quae in canonibus vel legum edictis depravata consistunt aut ex superfluo vel indebito conjecta fore patescunt, accommodante serenitatis nostrae consensu, in meridiem lucidae veritatis reducite, illis procul dubio legum sententiis reservatis, quae ex tempore divae memoriae praecessoris nostri domini Chindasvinti regis usque ad tempus domini Wambanis principis ex ratione depromptae, ad sinceram justitiam vel negotiorum sufficientiam pertinere noscuntur. Varia quoque populorum negotia, caeteraque sceleratorum hominum gesta fidei sanctae contraria ita vestri examinatione judicii canonice ac legaliter finiantur, ut nec justitia praetereat nec severitas legum ex omnibus intercurrat, qualiter dum in his omnibus vos amor Christi reddiderit fervidos, et aequitatis catena constrinxerit nexos, non solum in hoc saeculo sanctitatis dono perspicui maneatis, sed et aeternis praemiis in perpetuum floreatis: quia tunc me a Domino cum plebe mihi credita a peccatis elui credo, cum discussio judicii vestri in examinandis causis talis praecesserit, quae in nullo tramite veritatis aberret. Hoc solum vos, honorabiles Dei sacerdotes, cunctosque illustres aulae regiae seniores, quos in hoc concilio nostrae serenitatis praeceptio vel opportuna interesse fecit occasio, per inseparabil… omnipotentis Dei potentiam adjuramus, quia in praefatis dirimendis negotiis quae se vestro coetui audienda emerserint, nulla personarum vel muneris acceptio intercurrat, nullus se favor interserat, nutliusque tepiditatis incuria promulgare justitiam quae Deusest, obstrepat; sed puro examinationis libramine causarum jurgia terminantes et justa Dei judicia vobis prae oculis apponentes, unicuique parti aequitatem pandere precuretis, quatenus ex hoc nostrae mansuetudini praestolata a Deo mercedis praemia conquiratis, et rectitudini vestri judieli coram nobis honorabiles sitis, atque ante Deum semper honorum operum gratia polleatis. Datum sub die vii Kalendas Maias, anno feliciter vi regni mansuetudinis nostrae Toleto. R… igitur tomo, et quaeque ejus series retentabat diligenti indagine perlustrantes, immensi mole gaudii cordium nostrorum arcana exaestuant.