Latin
24.581.47 to 24.581.55
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.47-55
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tres quanquam secernantur personarum distinctione, nunquam tamen separantur potentiae majestate: inseparabil… nempe aequalitatis eorum insinuatur di vinitas: et tamen quamvis Pater genuerit Filium, nec ideo Filius sit idem qui Pater, neque Pater sit ipse qui Filius, sed nec Spiritus sanctus Pater sit Filiusque, sed tantum Patris Filiique Spiritus eidem Patri et Filio etiam ipse co… qualis. Nequaquam in hac sancta Trinitate quidquam creatum, servum famulumque convenit credi, nec adventitium vel subintroductum tanquam ei aliquando acciderit, quod constet eam aliquando minime habuisse, condecet autumari. Unde catholice confitemur Patrem Deum esse omnipotentem, Filium similiter Deum omnipotentem, necnon et Spiritum sanctum Deum omnipotentem; non tamen tres Deos credimus aut tres omnipotentes, sed unum tantum Deum sumus inconcussa fidei ventate credentes, unius naturae, unius essentiae, unius omnipotentiae, unius majestatis, uniusque virtutis. Quarum tamen personarum, quamvis in hoc quod ad se sunt nulla possit separabilitas inveniri, in hoc vero quod ad distinctionem attinet sunt quaedam quae specialius unicuique possint pertinere personae: scilicet, quod Pater a nullo originem sumpsit, Filius Patre generante existit, Spiritus quoque sanctus ex Patris Filiique unione procedit. Sed nunquid quia Filius ex Patris est omnipotentia generatus, aut Spiritus sanctus ex Patre Filioque procedens, putandus est aliquando Pater fuisse sine Filio aut genitor genitusque sine sancti Spiritus exstitisse substantia? Absit. Sed sicut Pater sine initio creditur, ita Filius veneratur, ita etiam sanctus Spiritus veridice profitetur: nec tamen sicut Pater creditur a quolibet nequaquam existendi originem ducere, ita Filius aut Spiritus sanctus autumandi sunt ex semetipsis existere; sed Filius Deus de Patre Deo, non Deus Pater a Filio Deo, nec Pater aut Filius a Spiritu sancto absque noxa sumpsisse putabuntur originem, cum ipse a Patre et Filio sine cujusquam infidelitatis naevo credatur sine initio processisse.