# Documenta: Concilia Hispaniae 24.581.56-66

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 24.581.56 to 24.581.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/24.581.56

Et ideo in hujus sanctae Trinitatis sacramento nihil anterius posteriusve credendum est, quia nunquam fuit tempus quando Pater sine Filio aut Spiritu sancto subsisteret, neque Filius sine sancto Spiritu cum Patre aliquando regnaret. Et ista dicentes non personarum confundimus proprietates, nec unionem substantiae separamus; nihil in eadem sancta Trinitate majus aut minus credere oportet, nihil etiam imperfectum atque mutabile. Nam perfectus Pater, perfectus Filius, perfectusque Spiritus sanctus: immutabilis Pater, immutabilis Filius, immutabilis Spiritus sanctus, nam de immutabili et perfecto Patre mutabilem imperfectumque Filium nec decuit nasci nec convenit credere. Idcirco sunt quaedam quae in hac sancta Trinitate indiscrete oporteat confiteri. In hoc etenim quod ad se sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, indiscrete unus Deus credendus est Pater cum Filio et Spiritu sancto. Quod vero ad relativum attinet, discrete personarum trium est praedicanda proprietas, evangelista praedicante: Ite, docete omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Relativum etenim dicitur quod una ad aliam persona referatur, nam quando dicitur Pater, Filii nihilominus persona signatur, et cum dicitur Filius, Pater ei sine dubio inesse monstratur. At nunc quoniam Spiritus sancti vocabulum, quo non tota Trinitas significatur, sed tertia quae est in Trinitate persona, quomodo secundum relativum ad Patris Filiique referatur personam, nequaquam apertissime pateat pro eo scilicet, quia sicut dicimus Spiritum sanctum Patris, non consequenter dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius Spiritus sanctus intelligatur; in aliis tamen vocabulis, quibus ejusdem sancti Spiritus signatur persona, ad relativum pertinere dignoscitur. Igitur donum specialiter Spiritum sanctum accipimus, quae in sancta praenoscitur Trinitate tertia esse persona, pro eo quod a Patre Filioque cum quibus unius essentiae per omnia creditur fidelibus condonetur: quapropter cum dicitur donum donatoris, et donator doni, relativum haud dubie declaratur: quod etiam de ipso vocabulo Spiritus sancti inculpabiliter est credendum.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
