Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.14
Unproofread scanNot analysed yet
Lex in confirmatione concilii edita. Congruum satis genti ac patriae nostrae atque expedibile perpenditur omni Ecclesiae, si ea quae synodali definiuntur conventu principali confirmentur stylo. Idcirco per hujus legis decretum serenitatis nostrae mansuetudo decernit, ut omnium capitulorum sententiae quae in hac sancta synodo promulgatae noscuntur, firmissimae stabilitatis obtineant robur; id est: De tribus diebus quibus in initio concilii nihil aliud agendum jubetur, nisi tantum de fide ac de aliis rebus spiritualibus, nullo saecularium interposito; De obsetandis ostiis baptisterii in initio quadragesimae; De ablutione pedum in Coena Domini facienda; De sacris ministeriis vel ornamentis ecclesiarum; De his qui missis defunctorum pro vivis audent malevole celebrare; De diebus litaniarum per totos duodecim menses celebrandis; De munitione conjugis ac prolis regiae: De Judaeorum damnatione.