Latin
25.2.1 to 25.2.7
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.2.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
In nomine Domini Flavius Egica rex sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus: Quo mentis ardore quantisque facibus serenitatis nostrae sublimitas religionis sanctae amore succensa aestuet, nec verborum prolixa potest ratione depromi nec litterarum apicibus annotari; quia in quantum fides Christiana spiritualium virtutum lumine ineffabili comparatione coruscat, tantum sensus nostri brevitas necdum valet ejus enarrare mysteria. At nunc quanquam profunditatis ipsius abyssum nequeamus pertingere, magna tamen devotio clementiae nostrae animos ad exhortandam vestram sanctitudinem cognoscat, qualiter vos in hac sancta synodo residentes in primis de ejus mysterio edictis spiritualibus disputetis et apostolici vestri ordinis dogmata promulgetis, quo fidelium corda incomparabili sidero perlustrata infidelium quoque pectora mentis gressibus a tenebris ad lumen conversa pertranseant. Pro nefandis denique Judaeis intra fines regni nostri degentibus ita praemittimus, quod etiam absque nonminimo moerore proferimus, qui ab initio propriorum rituum errore decepti Christi nomen incredibili pravitate negaverunt, nefariisque hactenus argumentis eamdem almae fidei sectam deluserunt. Certum namque est verumque praeconium in cuncto pene terrarum orbe relatione perspicua exstitisse vulgatum, quod fidei plenitudine fines semper Hispaniae floruerunt, unde nostram gloriam summa ratio cogit valida illis intentione resistere, cum in aliquibus mundi partibus alios dicuntur contra suos Christianos principes resultasse, plerosque vero justo Dei judicio a Christicolis regibus interemptos fuisse; praesertim quia nuper manifestis confessionibus indubie invenimus hos in transmarinis partibus Hebraeos alios consuluisse, ut unanimiter contra genus Christianum agerent praestolantes perditionis suae tempus, qualiter ipsius Christianae fidei regulam depravarent: quod et per easdem professiones quae vestris auribus sunt reserandae patebit. Nam et a primordio nostri regiminis, tanta fuit pro eorum conversione mansuetudinis nostrae intentio, ut non solum diversis persuasionibus eos ad fidem Christi pertrahere conaremur, verum etiam et mancipia Christiana quae pridem ob suam perfidiam per legis ordinem caruerunt ex tranquillitatis nostrae decreto reciperent solummodo, ut per verae conversionis [E.