# Documenta: Concilia Hispaniae 25.2.8-14

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 25.2.8 to 25.2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/25.2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/25.2.8

4, conversationis] propositum expulsa procul cordis perfidia eos matris sinus Ecclesiae adoptivos exciperet. Sed et per cautionis [E. 4, causationis] seriem jurisjurandi attestatione subnixa spondentes nec tandem promissa compleverunt, sed ritus et caerimonias solitas proculdubio egisse perventi sunt. Et quia divinae voluntatis imperio reservati sunt regni nostri tempore corrigendi, necessarium fore nostra perpendit tranquillitas ut vestro nostrorumque optimatum generali conventu eorum nequitia quantocius refrenetur, quo opitulante Christo exstirpata Ipsorum confestim nequitia Christianum nomen polleat et Christi fides infinite clarescat, ne tunc videatur tantae perfidiae obviari, quando Ecclesiam catholicam eorum dignoscatur adversitas impugnare. Ut ergo tam dira incredulitatis perversitas victa dispereat, aut synodali emendatione a parentali refrenentur errore, aut si placet uniformi vestra sententia falce maneant justitiae desecati, sic quoque ut quid de illis cunctisque rebus ipsorum agere conveniat canonica vestri coetus sententia patenti stylo constituat, quod nostrae legis censura perpetim stabile manere decernat, illis tantumdem Hebraeis ad praesens reservatis, qui Galliae provinciae videlicet intra clausuras noscuntur habitatores existere vel ad ducatum regionis ipsius pertinere, ut quia delictis ingruentibus et externae gentis incursu et plagae inguinalis interitu passim ipsa ab hominibus desolata dignoscitur, cum omnibus rebus suis in suffragio ducis terrae ipsius existant et publicis utilitatibus profectum incunctanter exhibeant, ita ut secundum sanctae fidei regulam ut verae Christicolae vitam suam corrigant, et omnem genuinae incredulitatis errorem a suis cordibus pellant. Quod si amodo vel in modicum detecti fuerint sauctae fidei depravatores existere, illico de terra ipsa promoti eadem qua et praedicti parentes eorum censura erunt modis omnibus feriendi. Nam et quorumdam sacerdotum non sinit veritas silere insaniam, qui ante sacrosanctum altare Dei pro superstitibus hominibus missas audeant dicere de defunctis, et cum aliis nocere intendunt ipsi sibimet potius interfectores existunt et suarum incurrunt excidium animarum in eo quod scriptum est: Os quod mentitur occidit animam;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
