Latin
Lxii Concilium Toletanum Decimum-septimum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 25.3
Unproofread scanNot analysed yet
De regula sanctos fidei. Necessarius ordo deposcit ut secundum Pauli vasis electionis edictum ante initium quarumcunque causarum regnum Dei quaeratur, quatenus ea quae sequenter agenda sunt justissime opitulanti Domino terminentur. Ac proinde opportunum fore perspexi mus fidei sanctae mysterium, quod est salutis nostrae inconvuisibile fundamentum, ore proprio pandere et ructatione cordis patule enarrare: idcirco credentes et confitentes ea quae in omnibus sanctis conciliis sanctorumque patrum oraculis gloriosa confessio protulit, symboli etiam seriem quae totius sanctae fidei continet sacramenta, uris nostri confessione proferimus.