Latin
26.604.1 to 26.604.7
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
OCTO EPISCOPORUM, HABITUM AERA DXCIX, ANNO TERTIO ARIAMIRI REGIS, DIE KALENDARUM MAIARUM. Cum Gallaeciae [U. ,Galliae] provinciae episcopi, id est Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus, Ildericus, Lucetius, Timotheus, Maliosus, ex praecepto praefati gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana ejusdem provinciae Bracarensis ecclesia convenissent, consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque presbyteris, astantibusque ministris vel universo clero, Lucretius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, qui non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunus esi; sed etiam stabilem semper efficit charitatis fraternae concordiam, dum congregati simui in nomine Domini sacerdotes ea inter se salutifera collatione requirunt quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant. Nunc igitur quoniam optatum nobis hujus congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius noster aspirante sibi Domino regali praecepto concessit, et simul positi consedemus, prius, si placet, de institutis fidei catholicae perquirimus, tum deinde sanctorum Patrum instituta recensitis canonibus innotescant, postremo quaedam etiam quae ad obsequium Dei vel officium pertinent clericale diligentius pertractentur, ut si qua fortasse vel per ignorantiae desidiam, vel per longi temporis incuriam, aut varia inter nos habentur aut dubia, ad unam sicut decet rationis ac veritatis formulam revocentur. Omnes episcopi dixerant: Prosecutio tuae beatiludinis justa est, ea namque de causa convenimus ut aliqua nobis ecclesiasticae constructionis utilitas commodetur. Lucretius episcopus dixit: Prius ergo de statutis fidei sicut superius dictum est proferamus; nam licet jam olim Priscillianae haeresis contagio Hispaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen aut per ignorantiam aut aliquibus, ut assolet, scripturis deceptus apocryphis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur qui in ipsa extremitate mundi et in ultimis hujus provinciae regionibus constituti aut exiguam aut pene nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt.