Latin
26.604.136 to 26.604.146
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.136-146
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita hujus concilii constituta aut clericum aut monachum sanae huic doctrime resistentem invenerit aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foris ejecerit, ita ut cum hujuscemodi homine nec cibum aliquis fidelium communicare praesumat, noverit se is qui talem recipit et fraternae esse excommunicationi obnoxium et divinae proculdubio sententiae reum. Omnes episcopi dixerunt: Quaecunque a nobis unito per Dei gratiam communi consensu decreta sunt pervigili necesse est sollicitudine observentur, quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem propria unusquisque his gestis manu subscribat. Et post episcoporum subscriptio subsecuta est. Lucretius episcopus subscripsi. Andreas episcopus subscripsi Martinus episcopus subscripsi. Cortus [U. ,Cortus] episcopus subscripsi Ildericus episcopus subscripsi. Lucetius episcopus subscripsi. Timotheus episcopus subscripsi. Maliosus] T. 2, Meliosus. U. ,G. ,Maliciosus] episcopus subscripsi.